CARYA

CARYA
I.
CARYA
apud Servium ad Eclog. 8. filia fuit Dionis Laconiae Regis et Iphitheae, quae a Libero amata, in monte Taygeto, in arborem sui nominis mutata fingitur, cum arctius a sororibns suis custodiretur. Ita enim is, Caryam vero, quam amaverat, in eodem monte in arborem sui nominis vertit, quae Latine Nux dicitur: quod postea Diana ita factum Laconas docuit, unde templum Caryatidi Dianae a Laconibus consecratum. Aliam vero huius consecrationis rationem refert vetus Interpres Statii: Caryae templum Dianae in Laconia sacrum, quod etiam Caryatium nominatum est ex hac causa; quum luderent Virgines minitante ruinâ, omnis chorus in arborem nucis gugit et in ramo eius pependit, quam nucem Graeci Caryan vocant. E qua antiquissima Graeciae fabula satis liquet, quam antiqua res in Graecia fuerit Nucis arbor; quum tradat Suevus, aetate demum Alexandri M. in Graeciam e Perside fuisse translatam. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 603. et 604. Colebatur itaque eô locô (in vico scil. Carya haud procul Lacedaemone) Caryatidis nomine Diana, ad quod templum et signum celeberrimum Virgines Lacaenae anniversarium faciebant sacrum et patriô ritu saltabant: hinc Caryatides dictae, quarum simulacrum Diogenes fecit Atheniensis, e marmore, maximi olim habitum. Plin. l. 36. c. 57. Agrippae Pantheum decoravit Diogenes Atheniensis; et Caryatides in columnis templi eius probantur inter pauca operum: sicut in fastigio posita signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata. In annulo vero suo, ἀποσφραγίσματος locô habuit Clearchus, Graecorum, qui Cyro militaverant, Dux, ut Plutarchus testatur in Artaxerxe, ubi postquam narrâsset ipsum a Tissapherne circumventum et in vinculis ad Regem missum, cum a Ctesia pectinis copiam sibi fieri petiisset, oblectatum eius usu esse: addit, τὸν δακτύλιον αὐτῷ δοῦναι, σύμβολον φιλίας πρὸς τοὺς εν Λακεδαίμονι συγγενεῖς καὶ οἰκείους. Εἶναι δέ γλυφὴν εν τῇ σφραγίδι Καρυατίδας ὀρχουμένας, annulum suum amicitiae mutuae ad necessarios et familiares Lacedaemone suos insigne ipsi dedisse. Insculptas autem in pald fuisse Caryatidas salatantes. Ex eo festo Bucolici carminis originem arcessit Probus in Vita Virgilii, ut supra vidimus: meminitque illius Papinius Statius, Thebaid. l. 4. v. 223.
Huius Apollineae currum comitantur Amyclae.
Quos Pylos et dubiis Malea vitata carinis,
Plaudentique habiles Caryae resonare Dianae.
Ubi plaudentem Dianam et resonare ei doctos choros facit, quoniam gratissimae illi idolo putabantur illae saltantium et canentium Virginum ceremoniae. At superstitionis sipariô remotô, nil nisi Lignum eô loci pro Diana cultum esle, docet Arnob. l. 6. Ridetis temporibus priscis Persas coluisse fluvium, Memoralia ut indicant scripta: Informem Arabas lapidem: Acinacem Scythicas nationes; Ramum pro Cinxia Thespios, Lignum caryos pro Diana indolatum; Pessinuntios silicem pro Dea matre, etc. Vide Scaligerum ad Euseb. num. 229. et Poetic. l. 1. c. 4. Io. Meursium de Feriis Graeciae, l. 4. Ian. Parrhasium ad Claudianum de Raptu Proserpinae, l. 2. et Epist. Quaest. 55. Iac. Nic. Loensem Epiphyll. l. 4. c. 3. Alios, laudatos Casp. Barthio Animadversion. ad Statium Tom. II. p. 978. Ab illis vero Caryatidibus, de quibus supra, mansit terminus Architectorum, qui hodieque sic vocant figuras muliebres talari veste indutas, quibus columnarum vice, in structuris quibusdam, utuntur, Gall. Cariatides, Richeliet.
II.
CARYA
civitas Peloponnesi, quae cum Persis contra Graeciam consensit, posteaque a Graecis deleta est. Vitruvius, l. 1. c. 1. Vide Steph. in Καρύη.
III.
CARYA
regio Arcadiae. Xenophon. Curia item Tegeatarum, Pausan. in Arcad. et urbs Laconiae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Carya — can mean the following:* Carya (genus) , hickory trees * Carya , an archaic nut tree goddess: see Caryatis. * Caryatis , a type of moth, see Arctiinae …   Wikipedia

  • Carya — (C. Nutt.), Pflanzengattung aus der Familie der Juglandeae, 5. Ordn. 21. Kl. L., wie Wallnuß (Juglans, s.d.), aber die Schuppen dreitheilig, vier bis sechs Staubgefäße, keine Korolle, die Narbe vierlappig u. die Steinfrucht mit vierkantiger… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Carya — Carya, Hickorynuß, aus der Familie der Amyrideae Juglandeae, hoher Baum in Nordamerika, mit wallnußartiger, eßbarer Frucht, an beiden Enden zugespitzt …   Herders Conversations-Lexikon

  • carya — ● carya nom masculin (grec karua, noyer) Genre de noyers d Amérique du Nord, tels que le pacanier et les espèces fournissant l hickory …   Encyclopédie Universelle

  • Carya —   [griechisch], die Gattung Hickory.   …   Universal-Lexikon

  • Carya — Caryer Carya …   Wikipédia en Français

  • Carya —   Carya …   Wikipedia Español

  • Carya — Hickory Hickory (Carya sp) Systematik Abteilung: Bedecktsamer (Magnoliophyta) Klasse …   Deutsch Wikipedia

  • Carya — Reino Plantae, división Magnoliophyta, clase Magnoliopsida, Subclase Hanmamelididae, orden Juglandales, familia Juglandaceae. ● Carya aquatica ● Carya alba (C. Linnaeus) T. Nuttall ex S. Elliott ● Carya buckleyi ● Carya californica ● Carya… …   Enciclopedia Universal

  • Carya — noun genus of large deciduous nut bearing trees; United States and China • Syn: ↑genus Carya • Hypernyms: ↑dicot genus, ↑magnoliopsid genus • Member Holonyms: ↑Juglandaceae, ↑family Juglandaceae, ↑ …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”